monumenta.ch > Victricius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 7, 3
Quod si omnium hominum unum corpus esse rationis oculi perviderunt, sequitur, ut in Christo, et in Ecclesia viventibus pari argumento unam beneficio adoptionis et carnis, et sanguinis, et spiritus credamus esse substantiam. Initium novae legis est praeteritorum ablutio delictorum. Salvator autem, quamvis esset prioris, tamen melioris testamenti sponsor accessit.